Saltar al contenido

Corpus Christi mysticum apud Dominicum Bánez eiusque fontes

De qué trata el libro

Dominicus Banez multa et optima scripsit de Ecclesiae mysterio, quamvis Theologiae cultoribus Magis sit notus ob doctrinam, quam propugnavit in materia de gratia et praedestinatione. Praesenti dissertatione hoc praecise in animo habui, enucleare scilicet praecipua capita doctrinae auctoris de Mystico Christi Corpore, quippe quae sit veluti centrum circa quod eius tese de Ecclesia adunari possint; quod quidem duplici methodo perfeci: alia historica, alia speculativa. Inde dissertationis divisio. Duo priora capita enim, ad instar generalis introductionis, agunt de scriptis ecclesiologicis D. Banez, de fontibus adhibitis, de usu locorum Theologicorum, de momento et novitiate suae theologiae de Ecclesia, atque de potioribus aspectibus, quibus fretus, Ecclesiae mysterio assidue studere satagit. Reliquia capita exhibent eius doctrinam de Corpore Christi Mystico; agunt enim de identificazione Ecclesiae catholicae Romanae cum Corpore Christi Mystico, de Christo eius capite, de Spiritu Sancto eius anima, de Membri set Organis atque de nexibus sue ligaminibus inter eiusdem corporis Membra et Organa.

Accede a las opciones del libro

¿Te interesa este título? Revisa aquí cómo acceder a las opciones de descarga.

Valoración

Popular

5.0

64 Valoraciones Totales


Otros libros de Religión

Últimos Libros