Corpus Christi mysticum apud Dominicum Bánez eiusque fontes

Dominicus Banez multa et optima scripsit de Ecclesiae mysterio, quamvis Theologiae cultoribus Magis sit notus ob doctrinam, quam propugnavit in materia de gratia et praedestinatione. Praesenti dissertatione hoc praecise in animo habui, enucleare scilicet praecipua capita doctrinae auctoris de Mystico Christi Corpore, quippe quae sit veluti centrum circa quod eius tese de Ecclesia adunari possint; quod quidem duplici methodo perfeci: alia historica, alia speculativa. Inde dissertationis divisio. Duo priora capita enim, ad instar generalis introductionis, agunt de scriptis ecclesiologicis D....


























































